Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 4 Cic. Oct. 6 (English) >>Cic. Oct. 9

5 O me numquam sapientem et aliquando id quod non eram frustra existimatum! quantum te, popule Romane, de me fefellit opinio! O meam calamitosam ac praecipitem senectutem! o turpem exacta dementique aetate canitiem! Ego patres conscriptos ad parricidium induxi, ego rem publicam fefelli, ego ipsum senatum sibi manus adferre coegi, cum te Iunonium puerum et matris tuae partum aureum esse dixi; at te fata patriae Paridem futurum praedicebant, qui vastares urbem incendio, Italiam bello, qui castra in templis deorum immortalium, senatum in castris habiturus esses.

6 O miseram et in brevi tam celerem et tam variam rei publicae commutationem! quisnam tali futurus ingenio est qui possit haec ita mandare litteris ut facta non ficta videantur esse? quis erit tanta animi facilitate qui, quae verissime memoria propagata fuerint, non fabulae similia sit existimaturus? Cogita enim Antonium hostem iudicatum, ab eo circumsessum consulem designatum eundemque rei publicae parentem, te profectum ad consulem liberandum et hostem opprimendum hostemque a te fugatum et consulem obsidione liberatum, deinde paulo post fugatum illum hostem arcessitum tamquam coheredem mortua re publica ad bona populi Romani partienda, consulem designatum rursus inclusum eo ubi se non moenibus sed fluminibus et montibus tueretur. Haec quis conabitur exponere? quis credere audebit? Liceat semel impune peccare, sit erranti medicina confessio.

7 Verum enim dicam: utinam te potius, Antoni, dominum non expulissemus quam hunc reciperemus! non quo ulla sit optanda servitus, sed quia dignitate domini minus turpis est fortuna servi; in duobus autem malis cum fugiendum maius sit, levius est eligendum. Ille ea tamen exorabat quae volebat auferre, tu extorques; ille consul provinciam petebat, tu privatus concupiscis; ille ad malorum salutem iudicia constituebat et leges ferebat, tu ad perniciem optimorum; ille asanguine et incendio servorum Capitolium tuebatur, tu cruore et flamma cuncta delere vis. Si qui dabat provincias Cassio et Brutis et illis custodibus nominis nostri regnabat, quid faciet qui vitam adimit? si qui ex urbe eiciebat tyrannus erat, quem hunc vocemus qui ne locum quidem relinquit exsilio?



Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 4 Cic. Oct. 6 (English) >>Cic. Oct. 9

Powered by PhiloLogic